Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/442

Haec pagina emendata est
440
DE AQUÆDUCTIBUS.

ubi limpidissima est, jussit. Nam quum oriatur Anio supra Trebam Augustam[106], seu quia per saxosos montes decurrit, paucis circa ipsum oppidum objacentibus cultis, seu quia lacus altitudine, in quo excipitur, velut defæcatur, imminentium quoque nemorum opacitate inumbratus, frigidissimus simul ac splendidissimus eo pervenit. Hæc tam felix proprietas aquæ, omnibus dotibus æquatura Marciam, copia vero superatura, veniet in Iocum deformis illius ac turbidæ; novum auctorem, imperatorem Cæsarem Nervam Trajanum Augustum, præscribente titulo[107].

94. Sequitur ut indicemus, quod jus ducendæ, tuendæque sit aquæ; quorum alterum ad cohibendos intra modum impetrati beneficii privatos; alterum ad ipsorum ductuum pertinet tuteiam: in quibus dum altius repeto leges de singulis perlatas, quædam apud veteres oliter observata inveni. Apud antiquos omnis aqua in usus publicos erogabatur; et cautum ita fuit: ne. quis. privatus. aliam. ducat. quam. quæ. ex. lacu. humum. accedit. (hæc enim sunt verba legis), id est quæ ex lacu abundavit: eam nos caducam vocamus. Et hæc ipsa non in alium usum, quam in balnearum, aut fullonicarum dabatur; eratque vectigalis[108] statuta merces, quæ in publico impenderetur: aliquid et in domos principum civitatis dabatur[109], concedentibus reliquis.

95. Ad quem autem magistratum jus dandæ vendendæve aquæ pertinuerit, in iis ipsis legibus variatur.