Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/436

Haec pagina emendata est
434
DE AQUÆDUCTIBUS.

87. Hæc copia aquarum ad Nervam imperatorem[98] usque computata, ad hunc modum describebatur. Nunc providentia diligentissimi principis, quidquid aut fraudibus aquariorum intercipiebatur, aut inertia pervertebatur, quasi nova inventione fontium accrevit, ac prope publicata ubertas est: tum et sedula deinde partitione distributa, ut regionibus, quibus singulæ serviebant aquæ, plures darentur; tanquam Cælio, et Aventino, in quos sola Claudia per arcus Neronianos ducebatur. Quo fiebat, ut, quoties refectio aliqua intervenisset, celeberrimi colles sitirent; quibus nunc plures aquæ, et imprimis Marcia reddita amplo opere a Cælio in Aventinum usque perducitur[99]. Atque etiam omni parte Urbis lacus tam novi, quam veteres, plerique binos salientes diversarum aquarum acceperunt, ut, si casus alterutram impedisset, altera sufficiente, non destitueretur usus.

88. Sentit hanc curam imperatoris piissimi Nervæ principis sui regina et domina orbis in dies, quæ terrirum dea consistit, cui par nihil, et nihil secundum[100]: et magis sentiet salubritas ejusdem æternæ Urbis, aucto castellorum, operum, munerum, et lacuum numero. Nec minus ad privatos commodum ex incremento beneficiorum ejus diffunditur: illi quoque, qui timidi illicitam aquam ducebant, securi nunc ex beneficiis fruuntur. Ne pereuntes quidem aquæ otiosæ sunt: alia jam munditiarum facies[101], purior spiritus; et causæ gravioris cœli, quibus apud veteres Urbis infamis ær