Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/422

Haec pagina emendata est
420
DE AQUÆDUCTIBUS.

quinariarum dcclii minus[83]. Mensura ad caput inveniri non potuit, quoniam ex pluribus acquisitionibus constat, et leniore rivo intrat; prope Urbem tamen ad milliarium ii[84] in agro, qui nunc est Cejonii Commodi[85], ubi velociorem sane cursum habet, mensuram egi, quæ efficit quinariarum ii millia div: amplius quam in commentariis quinariis mdcclii. Omnibus approbatio nostra expeditissima est. Erogat enim omnes, quas mensura deprehendimus, id est duo millia div.

71. Alsietinæ conceptionis modus nec in commentariis adscriptus est, nec in re præsenti certus inveniri potuit; quum ex lacu Alsietino, et deinde circa Careias ex Sabatino[86], quantum aquarii temperaverunt[87], habeat. Alsietina erogat quinarias cccxcii.

72. Claudia, abundantior aliis, maxime injuriæ exposita est. In commentariis habet non plus quinariis ii millibus dccclv; quum ad caput invenerim quinariarum iv millia dcvii: amplius quam in commentariis mdcclii. Adeo autem nostra certior est mensura, ut ad vii ab Urbe milliarium, in piscina, ubi indubitatæ mensuræ sunt, inveniamus quinarias iii millia cccxii: plus quam in commentariis cccclvii; quamvis et ex beneficiis ante piscinam eroget, et plurimum subtrahi deprehenderimus, ideoque minus inveniatur, quam revera esse debeat, quinariis mccxcv. Et circa erogationem fraus apparet, quæ neque ad commentariorum fidem, neque ad eas, quas ad caput egimus mensuras, neque ad illas saltem ad piscinam, post tot