Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/416

Haec pagina emendata est
414
DE AQUÆDUCTIBUS.

tamen, qui locus est intra Spem Veterem[80], ubi jungitur cum ramo Augustæ, inveni altitudinem aquæ pedes quinque, latitudinem pedis unius, dodrantis: fiunt areæ pedes octo, dodrans; centenariæ xxii, et quadragenaria; quæ efficiunt quinarias mdcccxxv: amplius, quam in commentariis habent, quinariis dcccclxxxiv. Erogabat quinarias dcciv; minus, quam in commentariis adscribitur, quinariis cxxxvii; et adhuc minus, quam ad Gemellas mensura respondet, quinariis mcxxi. Intercidit tamen aliquantum e ductus vitio, qui quum sit depressior, non facile manationes ostendit, quas esse ex eo apparet, quod in plerisque Urbis partibus præbita aqua observatur, id quod ex ea manat: sed et quasdam fistulas intra Urbem illicitas deprehendimus. Extra Urbem autem propter pressuram libræ, quæ fit infra terram ad caput pedibus l[81], nullam accepit injuriam.

66. Anioni Veteri adscriptus est modus in commentariis quinariarum mccccxli. Ad caput inveni iv millia cccxcviii, præter eum modum, qui in proprium ductum Tiburtium derivatur; amplius, quam in commentariis est, quinariis ii millibus dcccclvii. Erogabantur antequam ad piscinam veniret quinariæ cclxii: modus in piscina, qui per mensuras positas initur, efficit quinariarum ii millia ccclxii: intercidebant ergo inter caput et piscinam quinariæ mdcclxxiv. Erogabat post piscinam quinarias mcccxlviii: amplius, quam in commentariis conceptionis modum significari diximus,