Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/414

Haec pagina emendata est
412
DE AQUÆDUCTIBUS.

63. Fistula centenumvicenum diametri digitos xii, trientem, duellam; perimetri digitos xxxviii, dextantem; capit quinarias xcvii, dodrantem, sicilicum, sextulam. Apud aquarios habebat diametri digitos xv, deuncem, semunciam, duellam: capacitatis quinarias clxiii, semissem, semunciam, sextulam: qui modus duarum centenariarum est.

64. Persequutus ea, quæ de modulis dici fuit necessarium, nunc ponam, quem modum quæque aqua, ut principum commentariis comprehensum est, usque ad nostram curam habere visa sit, quantumque erogaverit; deinde quem ipsi scrupulosa inquisitione, præeunte providentia optimi diligentissimique principis Nervæ, invenerimus. Fuere ergo in commentariis in universo quinariarum xii millia dcclv: in erogatione xiv millia xviii; plus in distributione, quam in accepto, computabantur quinariæ mcclxiii[79]. Hujus rei admiratio (quum præcipuum officii opus in exploranda fide aquarum, atque copia crederem) non mediocriter me convertit ad scrutandum, quemadmodum amplius erogaretur, quam in patrimonio, ut ita dicam, esset. Ante omnia itaque capita ductuum metiri aggressus sum; sed longe, id est circiter quinariis x millibus, ampliorem, quam in commentariis modum inveni, ut per singulas demonstrabo.

65. Appiæ in commentariis adscriptus est modus quinariarum dccclxi. Ad caput inveniri mensura non potuit, quoniam ex duobus rivis constat. Ad Gemellas