Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/402

Haec pagina emendata est
400
DE AQUÆDUCTIBUS.

semunciam, sicilicum; capacitati quinariæ quadrantem[65]. In reliquis autem tribus modulis plus deprehenditur. Vicenariam exiguiorem faciunt diametro digiti semisse; capacitate quinariis tribus et semuncia[66], quo modulo plerumque erogatur. Centenaria autem et centenumvicenum, quibus assidue accipiunt, non minuuntur, sed augentur. Diametro enim centenariæ adjiciunt digiti bessem, et semunciam; capacitati quinarias x, semissem, semunciam, sicilicum. Centumvicenum diametro adjiciunt digitos tres, septuncem, semunciam; capacitati quinarias lxv, dodrantem, sicilicum.

33. Ita, dum aut vicenariæ, qua subinde erogant, detrahunt, aut centenariæ, aut centenumvicenum adjiciunt, quibus semper accipiunt, intercipiuntur in centenaria quinariæ xxv dextans, sextula; in centenumvicenum quinariæ lxxxiv, uncia, sicilicus: quod quum ratione approbetur[67], re quoque ipsa manifestum est. Nam pro vicenaria, quam Cæsar pro quinariis sexdecim assignat, non plus erogant, quam tresdecim; et ex centenaria, quam ampliaverunt, æque certum est, illos non erogare nisi ad arctiorem numerum: quia Cæsar, secundum suos Commentarios, quum ex quaque centenaria explevit quinarias lxxxi, semissem; item ex centenumvicenum quinarias xcvii et dodrantem (tanquam exhausto modulo) desinit distribuere.

34. In summa moduli sunt xxv[68]: omnes consentiunt