Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/398

Haec pagina emendata est
396
DE AQUÆDUCTIBUS.

et certissimus, et maxime receptus est. Unciæ ergo modulus habet diametri digitum unum et trientem digiti; capit quinariam, et plus quam quinariæ octavam, hoc est sescunciam quinariæ, et scripula tria, et bessem scripuli[61]. Digitus quadratus, in rotundum redactus, habet diametri digitum unum et digiti sescunciam, scripulum: capit quinariæ dodrantem, semunciam, sicilicum. Digitus rotundus habet diametri digitum unum; capit quinariæ septuncem, semunciam, sextulam.

27. Ceterum moduli, qui a quinaria oriuntur, duobus generibus incrementum accipiunt. Est unum, quum ipsa multiplicatur, id est eodem lumine plures quinariæ includuntur: in quibus, secundum adjectionem quinariarum, amplitudo luminis crescit. Est autem fere nunc in usum: quum plures quinariæ impetratæ, ne in viis sæpius convulneretur una fistula, excipiuntur in castellum[62], ex quo singuli suum modum recipiunt.

28. Alterum genus est, quoties non ad quinariarum necessitatem fistula incrementum capit, sed ad diametri sui mensuram; secundum quod et nomen accipit, et capacitatem ampliat: ut, puta, quinaria, quum adjectus est ei ad diametrum quadrans, senarium facit; nec jam in solidum capacitatem ampliat[63]: capit enim quinariam unam, et quincuncem, sicilicum; et deinceps eadem ratione quadrantibus diametro adjectis, ut supra dictum est, crescunt septenaria, octonaria, usque ad vicenariam.