Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/396

Haec pagina emendata est
394
DE AQUÆDUCTIBUS.

rotundo major. Rotundus, tribus undecimis suis quadrato minor est, scilicet quia anguli deteruntur[58].

25. Postea modulus, nec ab uncia, nec ab alterutro digitorum originem accipiens, inductus, ut quidam putant, ab Agrippa, ut alii, a plumbariis per Vitruvium architectum, in usum Urbis, exclusis prioribus, venit, appellatus quinario nomine. Qui autem Agrippam auctorem faciunt, dicunt, quod quinque antiqui moduli exiles, et velut puncta, quibus olim aqua, quum exigua esset, dividebatur, in unam fistulam coacti sunt. Qui Vitruvium et plumbarios, ab eo, quod plumbæ lamina plana, quinque digitorum latitudinem habens[59], circumacta in rotundum, hunc fistulæ modulum efficiat. Sed hoc incertum est; quoniam, quum circumagitur, sicut interiore parte attrahitur, ita per illam, quæ foras spectat, extenditur. Maxime probabile est, quinariam dictam a diametro quinque quadrantum[60], quæ ratio in sequentibus quoque modulis, usque ad vicenariam durat; diametro per singulos adjectione singulorum quadrantum crescente: ut in senaria, quæ sex scilicet quadrantes in diametro habet; et septenaria, quæ septem; et deinceps simili incremento usque ad vicenariam.

26. Omnis autem modulus colligitur aut diametro, aut perimetro, aut areæ mensura; ex quibus et capacitas apparet. Differentiam unciæ, digiti quadrati, et digiti rotundi, et ipsius quinariæ, ut facilius dinoscamus, utendum est substantia quinariæ, qui modulus