Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/390

Haec pagina emendata est
388
DE AQUÆDUCTIBUS.

hostibus interciperentur, quum frequentia adhuc contra Italicos bella gererentur. Jam tamen quibusdam locis, sicubi ductus vetustate dilapsus est, omisso circuitu subterraneo vallium, brevitatis causa, substructionibus arcuationibusque trajiciuntur. Sextum tenet libraæ locum Anio Vetus, similiter suffecturus etiam altioribus locis Urbis, si, ubi vallium submissarumque regionum conditio exigit, substructionibus arcuationibusque erigeretur. Sequitur hujus libram Virgo, deinde Appia; quæ quum ex urbano agro perducerentur, non in tantum altitudinis erigi potuerunt. Omnibus humilior Alsietina est, quæ Transtiberinæ regioni, et maxime jacentibus locis servit.

19. Ex his sex, via Latina, intra vii milliarium contectis piscinis excipiuntur[49], ubi quasi respirante rivorum cursu, limum deponunt: modus quoque earum mensuris ibidem positis initur. Una autem earum Julia, Marcia, Tepula (quæ intercepta, sicut supra demonstravimus, rivo Juliæ accesserat, nunc a piscina ejusdem Juliæ modum accipit, ac proprio canali et nomine venit) hæ tres a piscinis in eosdem arcus recipiuntur: summus his est Juliæ, inferior Tepulæ, deinde Marciæ. Quæ ad libram collis Viminalis conjunctim infra terram euntes[50], ad Viminalem usque portam deveniunt; ibi rursus emergunt. Prius tamen pars Juliæ, ad Spem Veterem excepta, castellis Cælii montis diffunditur.