Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/388

Haec pagina emendata est
386
DE AQUÆDUCTIBUS.

16. Tot aquarum tam multis necessariis molibus Pyramides[43], videlicet otiosas, compares, aut cetera inertia, sed fama celebrata opera Græcorum?

17. Non alienum mihi visum est, longitudines quoque rivorum cujusque ductus etiam per species operum complecti: nam quum maxima hujus officii pars in tutela eorum sit, scire præpositum oportet, quæ majora impendia exigant. Nostræ quidem sollicitudini non suffecit singula oculis subjecisse; formas[44] quoque ductuum facere curavimus[45], ex quibus apparet, ubi valles, quantæque, ubi flumina trajicerentur, ubi montium lateribus specus appliciti majorem assiduamque protengendi muniendique exigant curam[46]: hinc illa contingit utilitas, ut rem statim veluti in conspectu habere possimus, et deliberare tanquam assistentes.

18. Omnes aquæ diversa in Urbem libra proveniunt: inde fluunt quædam altioribus locis, et quædam erigi in eminentiora non possunt: nam et colles si sint, propter frequentiam incendiorum excreverunt rudere. Quinque autem aquarum altitudo in omnem partem Urbis attollitur: sed ex his aliæ majori, aliæ leviori pressura[47] coguntur. Altissimus est Anio Novus[48], proxima Claudia, tertium locum tenet Julia, quartum Tepula, dehinc Marcia, quæ capite etiam Claudiæ libram æquat. Sed veteres humiliore directura perduxerunt, sive nondum ad subtile explorata arte librandì, seu quia ex industria infra terram aquas mergebant, ne facile ab