Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/382

Haec pagina emendata est
380
DE AQUÆDUCTIBUS.

fonti apposita hanc originem pictura ostendit[32]. Concipitur ergo via Collatia ad milliarium viii[33], palustribus locis; signino circumjecto, continendarum scaturiginum causa, adjuvatur, et cum pluribus aliis acquisitionibus venit per longitudinem passuum xiv millium cv: ex eo rivo subterraneo passuum xii millium dccclxv: supra terram per passus mccxl: ex eo substructione rivorum locis compluribus passuum dxl: opere arcuato passuum dcc: acquisitionum ductus rivi subterranei efficiunt passus mccccv.

11. Quæ ratio moverit Augustum, pervidentissimum principem, producendi Alsietinam aquam, quæ vocatur Augusta, non satis perspicio, nullius gratiæ, immo etiam parum salubrem, et nusquam in usus populi fluentem; nisi forte quum opus Naumachiæ[34] aggrederetur, ne quid salubrioribus aquis detraheret, hanc proprio opere perduxit, et quod Naumachiæ cœperat superesse, hortis subjacentibus et privatorum usibus ad irrigandum concessit. Solet tamen ex ea in Transtiberina regione, quoties pontes reficiuntur, et a citeriore ripa aquæ cessant, ex necessitate in subsidium publicorum salientium dari. Concipitur ex lacu Alsietino[35], via Claudia, milliario xiv, diverticulo dextrorsus passuum vi millium d. Ductus ejus efficit longitudinem passuum xxii millium clxxii; opere arcuato passuum ccclviii.

12. Idem Augustus in supplementum Marciæ, quoties siccitates egerent auxilio, aliam ejusdem bonitatis