Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/380

Haec pagina emendata est
378
DE AQUÆDUCTIBUS.

lium; ex eo in proximis Urbis locis a vii milliario substructione passuum dxxviii, reliquo opere arcuato passuum vi millium cccclxxii. Præter caput Juliæ transfluit aqua quæ vocatur Crabra. Hanc Agrippa omisit, seu quia improbaverat, sive quia Tusculanis possessoribus relinquendam credebat: ea namque est, quam omnes villæ tractus ejus per vicem in dies modulosque certos dispensatam accipiunt. Sed, non eadem moderatione, aquarii nostri partem maximam ejus semper in supplementum Juliæ adjudicaverunt: nec ut Juliam augerent, quam hauriebant largiendo, compendii sui gratia. Exclusa ergo est Crabra[31], et tota jussu imperatoris reddita Tusculanis, qui nunc forsitan non sine admiratione eam sumunt, ignari, cui causæ insolitam abundantiam debeant. Julia autem, revocatis derivationibus, per quas subripiebatur, modum suum, quamvis notabili siccitate, servavit. Eodem anno Agrippa ductus Appiæ, Anionis, Marcia pæne dilapsos restituit, et singulari cura compluribus salientibus aquis instruxit Urbem.

10. Idem quumjam tertium consul fuisset, C. Sentio, Q. Lucretio consulibus, post annum xiii, quam Juliam deduxerat, Virginem quoque in agro Lucullano collectam Romani perduxit: dies, quo primum in Urbe responderit, v idus junias invenitur. Virgo appellata est, quod quaerentibus aquam militibus puella virguncula venas quasdam monstravit, quas sequuti, qui foderant, ingentem aquæ modum invenerunt. Ædicula