Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/376

Haec pagina emendata est
374
DE AQUÆDUCTIBUS.

dita dcviii, Ser. Sulpicio Galba cum L. Aurelio Cotta consulibus, quum Appiæ Anionisque ductus vetustate quassati, privatorum etiam fraudibus interciperentur, datum est a senatu negotium Marcio, qui tum prætor inter cives et peregrinos[23] jus dicebat, eorum ductuum reficiendorum, et vindicandorum. Et quoniam incrementum Urbis exigere videbatur ampliorem modum aquæ, eidem mandatum a senatu est, ut curaret, quatenus alias aquas, quas posset, in Urbem perduceret[24] per ampliores ductus. Rivis hic, et opere supra terram, in Capitolium eam aquam duxit, cui ab auctore Marciæ nomen est. Legimus apud Fenestellam, in hæc opera Marcio decretum sestertium iv et octogies[25]: sed quoniam ad consummandum negotium non sufficiebat, spatium præturæ in annum alterum est prorogatum. Eo tempore decemviri, dum aliis ex causis libros Sibyllinos inspiciunt, invenisse dicuntur, non esse aquam Marciam, sed Anionem (de hoc enim constantius traditur) in Capitolium perducendam; deque ea re in senatu a Lepido pro collegio verba faciente, actum Appio Claudio, Q. Cæcilio consulibus, eamdemque post annum iii a L. Lentulo retractatam C. Lælio, Q. Servilio consulibus, sed utroque tempore vicisse gratiam Marcii Regis; atque ita esse in Capitolium aquam perductam. Concipitur Marcia via Valeria, ad milliarium xxxvi, diverticulo euntibus ab urbe Roma dextrorsus millium passuum iii: Sublacensi autem (quæ sub Nerone principe primum strata est) ad milliarium xxxviii[26]