Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/372

Haec pagina emendata est
370
DE AQUÆDUCTIBUS.

4. Ab Urbe condita per annos ccccxxxxi[13] contenti fuerunt Romani usu aquarum, quas aut ex Tiberi, aut ex puteis, aut ex fontibus hauriebant. Fontium memoria cum sanctitate adhuc exstat, et colitur[14]: salubritatem enim ægris corporibus afferre creduntur, sicut C. Ammaranius Apollinaris[15] meminit. Nunc autem in Urbem influunt aquæ, Appia, Anio Vetus, Marcia, Tepula, Julia, Virgo, Alsietina, quæ eadem vocatur Augusta, Claudia, Anio Novus.

5. M. Valerio Maximo, P. Decio Mure consulibus, anno post initium Samnitici belli xxxi, aqua Appia inducta est ab Appio Claudio Crasso censore, cui postea Cæco fuit; cognomen, qui et Viam Appiam a porta Capena, usque ad urbem Capuam muniendam curavit[16]. Collegam habuit C. Plautium, qui ob inquisitas ejus aquæ venas Venocis cognomen datum est. Sed quia is intra annum et sex menses, deceptus a collega tanquam id idem facturo, abdicavit se censura[17], nomen aquæ ad Appii tantum honorem pertinuit: qui multis tergiversationibus extraxisse censuram traditur, donec et viam, et hujus aquæ ductum consummaret. Concipitur Appia in agro Lucullano, via Prænestina, inter milliarium vii et viii, diverticulo sinistrorsus passuum dcclxxx. Ductus ejus habet longitudinem a capite usque ad Salinas, qui locus est ad portam Trigeminam, passuum xi millium clxxxx; sub terram passuum xi millium cxxx; supra terram substructione et arcuatione proxime ad portam Capenam passuum lx. Jungitur ei ad Spem