Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/368

Haec pagina emendata et bis lecta est

DE AQUÆDUCTIBUS
URBIS ROMÆ.




1. Quum omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam; et me seu naturalis sollicitudo, seu fides sedula non ad diligentiam modo, verum ad amorem quoque commissæ rei instigent; sitque mihi nunc ab Nerva Augusto, nescio diligentiore, an amantiore reipublicæ imperatore, aquarum injunctum officium, ad usum, tum ad salubritatem, atque etiam ad securitatem Urbis pertinens, administratum per principes semper civitatis nostræ viros[1]: primum ac potissimum existimo, sicut in ceteris negotiis institueram, nosse quod suscepi.

2. Neque enim ullum omnis actus certius fundamentum crediderim, aut aliter, quæ facienda, quæque vitanda sint, posse decerni, aliudve tam indecorum tolerabili viro, quam delegatum officium ex adjutorum agere præceptis (quod fieri necesse est, quoties imperitia præcessit, et adjutorum decrevit usum[2]), quorum etsi necessariæ partes, sunt ad ministerium tamen, ut manus quædam, et instrumentum agentis. Quapropter ea, quæ ad universam rem pertinentia contrahere po-