Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/36

Haec pagina emendata est
34
STRATEGEMATICON LIB. I.

truscæ, jussit Tusco habitu penetrare Ciminiam silvam, intentatam ante militi nostro. Quod is adeo prudenter atque industrie fecit, ut, transgressus silvam, Umbros Camertes, quum animadvertisset non alienos nomini Romano, ad societatem compulerit[14].

3. Carthaginienses quum animadvertissent Alexandri ita magnas opes, ut Africæ quoque immineret, unum ex civibus, virum acrem, nomine Hamilcarem Rhodinum[15], jusserunt simulato exsilio ire ad regem, omnique studio in amicitiam ejus pervenire: qua is potitus, consilia ejus nota civibus suis faciebat.

4. Iidem Carthaginienses miserunt qui, per speciem légatorum, longo tempore Romæ morarentur, exciperentque consilia nostrorum.

5. M. Cato in Hispania, quia ad hostium consilia alia via pervenire non poterat, jussit trecentos milites simul impetum facere in stationem hostium, raptumque unum ex his in castra perferre incolumem. Tortus ille, omnia suorum arcana confessus est.

6. C. Marius consul bello Cimbrico et Teutonico, ad excutiendam Gallorum et Ligurum fidem, litteras eis misit, quarum pars prior præcipiebat, ne interiores, quæ præsignatæ erant, ante certum tempus aperirentur: easdem postea ante præstitutam diem repetiit, et quia resignatas repererat, intellexit, hostilia agitari[16].

Est et aliud explorandi genus, quo ipsi duces nullo extrinsecus adjutorio per se provident. Sicut :