Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/32

Haec pagina emendata est
30
STRATEGEMATICON LIB. I.

viribus, quæ sub ipso erant), adjungere, neque tamen discessum suum ab Hannibale, cui oppositus erat, sentiri vellet, decem millia fortissimorum militum delegit, præcepitque legatis, quos relinquebat, ut eædeni stationes vigiliæque agerentur, totidem ignes arderent, eademque facies castrorum servaretur, ne quid Hannibal suspicatus, auderet adversus paucitatem relictorum. Quum deinde in Umbria, occultatis itineribus, collegæ se junxisset, vetuit castra ampliari, ne quod signum adventus sui Pœno daret, detractaturo pugnam, si consulum junctas vires intellexisset[9]. Igitur inscium duplicatis aggressus copiis superavit, et velocius omni nuntio rediit ad Hannibalem. Ita ex duobus callidissimis ducibus Pœnorum, eodem consilio alterum celavit, alterum oppressit.

10. Themistocles exhortans suos ad suscitandas festinanter muros, quos jussu Lacedæmoniorum dejecerant[10], legatis Lacedæmone missis, qui interpellarent, respondit, venturum se ad diluendam hanc existimationem: et pervenit Lacedæmonem. Ibi simulato morbo aliquantum temporis extraxit, et postquam intellexit, suspectam esse tergiversationem suam, contendit, falsum ad eos rumorem; et rogavit ut mitterent aliquos ex principibus, quibus crederent de munitione Athenarum. Suis deinde clam scripsit, ut eos, qui venissent, retinerent, donec, refectis operibus, confiteretur Lacedæmoniis, munitas esse Athenas, neque aliter principes eorum redire posse, quam ipse reinissus foret: quod