Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/312

Haec pagina emendata est
310
STRATEGEMATICON LIB. IV.

43. Miltiades, quum ingentem Persarum multitudinem apud Marathona fudisset, Athenienses circa gratulationem morantes compulit, ut festinarent ad opem urbi ferendam, quam classis Persarum petebat. Quumque præcucurrisset, implessetque mœnia armatis, Persæ rati, ingentem esse numerum Atheniensium, et alio milite apud Marathona pugnatum, alium pro muris suis opponi, circumactis extemplo navibus Asiani repetierunt[104].

44. Pisistratus Atheniensis, quum excepisset Megarensium classem, qua illi ad Eleusin noctu applicuerant, ut operatas Cereris sacro feminas Atheniensium raperent, magnaque edita cæde eorum, ultus esset suos, eadem, quæ ceperat, navigia Atheniensi milite complevit, quibusdam matronis habitu captivarum in conspectu locatis. Qua facie decepti Megarenses, tanquam suis, et cum successu renavigantibus, effuse obvii, inermesque, rursus oppressi sunt[105].

45. Cimon, dux Atheniensium, victa classe Persarum apud insulam Cypron, milites suos captivis armis induit, et eisdem barbarorum navibus ad hostem navigavit in Pamphyliam, apud flumen Eurymedonta. Persæ, quia et navigia, et habitum superstantium agnoscerent, nihil caverunt. Subito itaque oppressi, eodem die et navali, et pedestri prœlio victi sunt[106].