Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/308

Haec pagina emendata est
306
STRATEGEMATICON LIB. IV.

Sempronium quoque, tanquam adversus feminas, audentius ad obsidendos hostes consurgentem, hi, qui in plaustris erant, aggressi fugaverunt.

34. Eumenes Cardianus[98] ex successoribus Alexandri, in castello quodam clausus, quo exercere equos non poterat, certis quotidie horis ita suspendebat, ut posterioribus pedibus innixi, prioribus alLevatis, dum naturalem assistendi appetunt consuetudinem, ad sudorem undique crura jactarent.

35. M. Cato, pollicentibus barbaris duces itinerum, et insuper præsidium, si magna summa eis promitteretur, non dubitavit polliceri: quia aut victoribus ex spoliis hostilibus poterat dare, aut interfectis, exsolvebatur promisso.

36. Q. Maximus transfugere ad hostes volentem Statilium, nobilem claræ operæ equitem, vocari ad se jussit, eique excusavit, quod, invidia commilitonum, virtutes illius ad id tempus ignorasset: tum donato ei equo, pecuniam insuper largitus, obtinuit, ut, quem ex conscientia trepidum arcessierat, lætum dimitteret, et ex dubio in reliquum non minus fidelem, quam fortem, haberet equitem[99].

37. Philippus quum audisset Pythiam quemdam, bonum pugnatorem, alienatum sibi, quod tres filias inops vix aleret, nec a rege adjuvaretur, monentibus quibusdam, uti eum caveret: « Quid si, inquit, partem corporis ægram haberem, absciderem potius quam curarem? » Deinde familiariter secreto elicitum Pythiam, accepta difficultate necessitatum domesticarum, pecunia