Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/306

Haec pagina emendata est
304
STRATEGEMATICON LIB. IV.

ac septenis singulos hastis quaternorum circiter pedum armaret, eosque, adjunctos equitibus, juberet usque ad mœnia[92] provehi; deinde ibi positis nostris equitibus, incipere inter hostium equitatum prœliari. Quo facto vehementer et ipsi Campani afflicti sunt, et maxime equi eorum: quibus turbatis, prona nostris victoria fuit.

30. P. Scipio in Lydia, quum die ac nocte imbre continuo vexatum exercitum Antiochi videret, nec homines tantum aut equos deficere, verum arcus quoque madentibus nervis inhabiles factos, exhortatus est fratrem, ut postero, quamvis religioso, die committeretur prœlium. Quam sententiam sequuta victoria est[93].

31. Catonem, vastantem Hispaniam, legati Ilergetum, qui sociorum populus erat, adierunt, oraveruntque auxilia. Ille, ne aut abnegato adjutorio socios alienaret, aut diducto exercitu vires minueret, tertiam partem militum cibaria parare, et naves ascendere jussit, dato præcepto, ut causati ventos, retro redirent. Præcedens interim adventantis auxilii rumor, ut Ilergetum excitavit animos, ita hostium consilia discussit[94].

32. C. Cæsar, quum in partibus Pompeianis magna equitum Romanorum esset manus, eaque armorum scientia[95] milites conficeret, ora oculosque eorum gladiis peti jussit: et sic aversam aciem cedere coegit[96].

33. Vaccæi[97], quum a Sempronio Graccho collatis signis urgerentur, uni versas copias cinxere plaustris, quæ impleverant fortissimis viris, muliebri veste tectis.