Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/302

Haec pagina emendata est
300
STRATEGEMATICON LIB. IV.

equitatu prævalentes, pugnaturus, in campis suos edocuit, manentibus esse spem aliquam salutis, cedentibus autem perniciosissimum. Qua ratione confirmatis militibus, victoriam consequutus est.

22. L. Pinarius in Sicilia præsidio Hennæ præpositu, claves portarum, quas penes se habebat, reposcentibus magistratibus Hennensium, quod suspectos eos, tanquam transitionem ad Pœnum pararent, habebat, petiit unius noctis ad deliberationem spatium: indicataque militibus fraude Græcorum, quum præcepisset ut parati postera die signum exspectarent, prima luce assistentibus redditurum se claves dixit, si idem omnes Hennenses censuissent. Ob eam causam universa multitudine convocata in theatrum, et idem flagitante, manifesta deficiendi voluntate, signo militibus dato, universos Hennenses cecidit[85].

23. Iphicrates, dux Atheniensium, classem suam hostili habitu instruxit, et ad eos, quos suspectos habebat, invectus, quum effuso studio exciperetur, deprehensa eorum perfidia, oppidum diripuit[86].

24. Tib. Gracchus, quum edixisset futurum, ut ex volonum numero fortibus libertatem daret, ignavos crucibus affigeret, et quatuor millia ex his, qui segnius pugnaverant, metu pœnæ in quemdam munitum collem coissent, misit qui eis dicerent, totum sibi exercitum volonum[87] vicisse videri, quod hostes fugissent: et sic