Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/30

Haec pagina emendata est
28
STRATEGEMATICON LIB. I.

rit. Namque si illac venirent, asseverabat, se opportunitate collium usurum, ad eludendos sagittarios; omnia autem vereri, si se in patentes campos projecissent. Inducti hac affirmatione barbari, inferiore itinere per circuitum adduxerunt exercitum; dumque fusiores ripas, et ob hoc operosiores pontes jungunt, instrumentaque moliuntur, quadraginta amplius dies impenderunt: quo spatio Ventidius ad contrahendas usus est copias; eisque triduo ante, quam Parthus adveniret, receptis, acie commissa, vicit Pacorum, et interfecit.

7. Mithridates, circumvallante Pompeio, fugam in proximam diem moliens, hujus consilii obscurandi causa, latius et usque ad applicitas hosti valles pabulatus, colloquia quoque cum pluribus, avertendæ suspicionis causa, in posterum constituit. Ignes etiam frequentiores per tota castra fieri jussit. Secunda deinde vigilia, præter ipsa hostium castra agmen eduxit.

8. Imperator Cæsar Domitianus Augustus Germanicus[8], quum Germanos, qui in armis erant, vellet opprimere, nec ignoraret, majore bellum molitione inituros, si adventum tanti ducis præsensissent, profectionem suam censu obtexuit Galliarum. Sub quibus inopinato bello affusus, contusa immanium ferocia nationum, provinciis consuluit.

9. Claudius Nero, quum cuperet Hasdrubalem copiasque ejus, antequam Hannibali fratri jungerentur, excidi: idcircoque festinaret, se Livio Salinatori, collegæ suo, cui bellum mandatum fuerat (parum fidens