Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/286

Haec pagina emendata est
284
STRATEGEMATICON LIB. IV.

7. Sempronius Tuditanus et C. Octavius, tribuni militum, omnibus fusis ad Cannas, quum in minoribus castris circumsederentur, suaserunt commilitonibus stringerent gladios, et per hostium præsidia erumperent secum: id sibi animi esse, etiamsi nemini ad erumpendum audacia fuisset, affirmantes. De cunctantibus duodecim omnino equitibus, quinquaginta peditibus, qui comitari sustinuerant, repertis, incolumes Canusium pervenerunt[52].

8. T. Fonteius Crassus[53], in Hispania, cum tribus millibus hominum prædatum profectus, locoque iniquo circumventus ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium erupit.

9. P. Decius, tribunus militum, bello Samnitico, Cornelio Cosso consuli, iniquis locis deprehenso ab hostibus, suasit ut ad occupandum collem, qui in propinquo erat, modicam manum mitteret: seque ducem iis, qui mittebantur, obtulit. Avocatus in diversum hostis, emisit consulem; Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias, nocte eruptione facta, quum eluctatus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.

10. Idem fecit sub Atilio Calatino consule is, cujus varie traduntur nomina. Alii Laberium, nonnulli Q. Cæditium, plurimi Calpurnium Flammam vocitatum scripserunt. Hic quum demissum in eam vallem videret exercitum, cujus latera omniaque superiora hostis insederat, depoposcit, et accepit ab consule trecentos mi-