Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/280

Haec pagina emendata est
278
STRATEGEMATICON LIB. IV.

tem, meridie ante tabernaculum stantem, vel ambulantem capere solitum cibos, legimus.

12. M’. Curius, quum, victis ab eo Sabinis, ex senatusconsulto ampliaretur ei modus agri, quem consummati milites accipiebant, gregalium portione contentus fuit[44]: malum civem dicens, cui non esset idem, quod ceteris, satis.

13. Universi quoque exercitus notabilis sæpe fuit continentia, sicuti ejus, qui sub M. Scauro meruit. Namque memoriæ tradidit Scaurus, pomiferam arborem, quam in pede castrorum fuerat complexa metatio, postero die abeunte exercitu, intactis fructibus relictam.

14. Auspiciis imperatoris Cæsaris Domitiani Augusti Germanici, eo bello, quod Julius Civilis in Gallia moverat, Lingonum opulentissima civitas, quæ ad Civilem desciverat, quum adveniente exercitu Cæsaris populationem timeret, quod contra exspectationem inviolata, nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium redacta, septuaginta millia armatorum tradidit mihi.

15. L. Mummius[45], qui, Corintho capta, non Italiam solum, sed etiam provinciam tabulis statuisque exornavit, adeo nihil ex tantis manubiis in suum convertit, ut filiam ejus inopem senatus ex publico dotaverit.


IV. De justitia.

1. Camillo, Faliscos obsidenti, ludimagister liberos Faliscorum, tanquam ambulandi causa extra murum eductos[46], tradidit, dicens, repetendis eis obsidibus neces-