Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/278

Haec pagina emendata est
276
STRATEGEMATICON LIB. IV.

3. Atilius Regulus[38], quum summis rebus præfuisset, adeo pauper fuit, ut se, conjugem liberosque toleraret agello, qui colebatur per unum villicum. Cujus audita morte, scripsit senatui de successore: destitutis rebus obitu servi necessariam esse præsentiam suam.

4. Cn. Scipio post res prospere in Hispania gestas, in summa paupertate decessit, ne ea quidem relicta pecunia, quæ sufficeret in dotem filiarum: quas ob inopiam publice dotavit senatus[39].

5. Idem præstiterunt Athenienses filiis Aristidis[40], post amplissimarum rerum administrationem in maxima paupertate defuncti.

6. Epaminondas, dux Thebanorum, tantæ abstinentiæ fuit, ut in supellectili ejus præter ahenum et unicum veru nihil inveniretur[41].

7. Hannibal, surgere de nocte solitus, ante noctem non requiescebat, crepusculo demum ad cœnam vacabat; neque amplius quam duobus lectis[42] discumbebatur apud eum.

8. Idem, quum sub Hasdrubale imperatore militaret, plerumque super nudam humum, sagulo tectus, somnos capiebat.

9. Æmilianum Scipionem[43] traditur, in itinere cum amicis ambulantem, accepto pane, vesci solitum.

10. Idem et de Alexandro Macedone dicitur.

11. Masinissam, nonagesimum ætatis annum agen-