Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/276

Haec pagina emendata est
274
STRATEGEMATICON LIB. IV.

4. Alexander Macedo quadraginta millibus hominum, jam inde a Philippo patre disciplinæ assuefactis[33], orbem terrarum aggressus, innumeras hostium copias vicit.

5. Cyrus, bello adversus Persas[34], quatuordecim millibus armatorum immensas difficultates superavit.

6. Epaminondas[35], dux Thebanorum, quatuor millibus hominum, ex quibus quadringenti tantum equites erant, Lacedæmoniorum exercitum viginti quatuor millium peditum, equitum mille sexcentorum vicit.

7. A quatuordecim millibus Græcorum, qui numerus in auxiliis Cyri adversus Artaxerxen fuit, centum millia barbarorum prœtio superati sunt.

8. Eadem Græcorum quatuordecim millia, prœlio amissis ducibus, reditus sui cura uni ex corpore suo Xenophonti Atheniensi demandata, per iniqua et ignota loca, incolumia reversa sunt.

9. Xerxes ab trecentis Lacedæmoniorum ad Thermopylas vexatus, quum vix eos confecisset, hoc se deceptum aiebat, quod multos quidem hommes haberet, viros autem, disciplinæ tenaces, nullos.


III. De continentia.

1. M. Catonem vino eodem, quo remiges, contentum[36] fuisse, traditur.

2. Fabricius, quum Cineas legatus Epirotarum grande pondus auri dono ei daret, non accepto eo, dixit malle se habentibus id imperare[37], quam habere.