Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/274

Haec pagina emendata est
272
STRATEGEMATICON LIB. IV.

neve quod præmium ferret, aut in Italiam reportaretur, dum Pœni in ea fuissent.

45. M. Salinator consularis damnatus est a populo, quod prædam non æqualiter diviserat[30] militibus.

46. Quum ab Liguribus in prœlio Q. Petillius consul interfectus esset, decrevit senatus, uti ea legio, in cujus acie consul erat occisus, tota infrequens[31] referretur, stipendium ei annuum non daretur, æraque rescinderentur.


II. De effectu disciplinæ.

1. Bruti et Cassii exercitus, memoriæ proditum est, bello civili, quum una per Macedoniam iter facerent, priorque Brutus ad fluvium, in quo pontem jungi oportebat, pervenisset, Cassii tamen exercitum et in efficiendo ponte, et in transitu maturando præcessisse. Qui vigor disciplinæ effecit, ne solum in operibus, verum et in summa belli præstarent Cassiani Brutianis.

2. C. Marius, quum facultatem eligendi exercitus haberet, ex duobus, qui sub Rutilio, et qui sub Metello, ac postea sub se ipso meruerant, Rutilianum, minorem quidem, quia certioris disciplinæ arbitrabatur, præoptavit.

3. Domitius Corbulo, duabus legionibus, et paucissimis auxiliis, disciplina correcta, Parthos sustinuit[32].