Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/260

Haec pagina emendata est
258
STRATEGEMATICON LIB. IV.

tius cujusdam vidisset, dixit, non mirari se quod tanta cura ornasset, in quo plus præsidii, quam in gladio haberet[6].

6. Philippus, quum primum exercitum constitueret, vehiculorum usum omnibus interdixit, equitibus non amplius quam singulos calones habere permisit, peditibus autem denis singulos, qui molas et funes ferrent. In æstiva exeuntibus triginta dierum farinam collo portare imperavit.

7. C. Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militum in fasciculos aptata furcis imposuit, sub quibus et habile onus et facilis requies esset: unde et in proverbium tractum est, Muli Mariani[7].

8. Theagenes[8] Atheniensis, quum exercitum Megaram duceret, petentibus ordines respondit, ibi se daturum; deinde clam equites præmisit, eosque hostium specie impetum in socios retorquere jussit. Quo facto, quum, quos habebat, tanquam ad hostium incursum præpararentur, permisit ita ordinari aciem, ut, quo quis voluisset, loco consisteret; et quum inertissimus quisque retro se dedisset, strenui autem in fronte prosiluissent, ut quemque invenerat stantem, ita ad ordines militiæ provexit.

9. Lysander Lacedæmonius egressum via quemdam castigabat: cui dicenti, ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse, respondit: « Ne speciem quidem rapturi præbeas, volo. »