Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/258

Haec pagina emendata est
256
STRATEGEMATICON LIB. IV.

I. De disciplina.

1. P. Scipio ad Numantiam, corruptum superiorum ducum socordia exercitum correxit[3], dimisso ingenti lixarum numero, redactis ad munus quotidiana exercitatione militibus. Quibus quum frequens injungeret iter, portare complurium dierum cibaria imperabat, ita ut frigora et imbres pati, vada fluminum pedibus trajicere assuesceret miles; exprobrante subinde imperatore timiditatem et ignaviam, frangente delicatioris usus ac parum necessaria expeditioni vasa. Quod maxime notabiliter accidit C. Memmio tribuno, cui dixisse traditur Scipio: « Mihi paulisper et reipublicæ, tibi semper nequam eris. »

2. Q. Metellus, bello Jugurthino, similiter lapsam militum disciplinant pari severitate restituit, quum insuper prohibuisset alia carne, quam assa elixave[4], milites uti.

3. Pyrrhus delectori suo fertur dixisse: « Tu grandes elige, ego eos fortes reddam. »

4. L. Flacco[35] et C. Yarrone consulibus, milites primo jurejurando facti sunt: ante ea enim sacramento tantummodo a tribunis rogabantur; ceterum ipsi inter se conjurabant se fugæ atque formidinis causa non abituros, neque ex ordine recessuros, nisi teli petendi, feriendive hostis, aut civis servandi causa.

5. Scipio Africanus, quum ornatum scutum elegan-