Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/244

Haec pagina emendata est
242
STRATEGEMATICON LIB. III.

quia defici frumento videbantur, horrea tota nocte circumduxerunt captivos; deinde præcisis manibus[68] dimiserunt. Hi circumsedentibus suis persuaserunt ne spem maturæ expugnationis reponerent in fame Romanorum, quibus ingens alimentorum copia superesset.

5. Thraces in arduo monte obsessi, in quem hostibus accessus non erat, collocato viritim exiguo tritico aut caseo paverunt pecora, et in hostium præsidia dimiserunt: quibus exceptis et occisis, quum frumenti vestigia in visceribus eorum apparuissent, opinatus hostis, magnam vim tritici superesse eis, qui inde etiam pecora pascerent, recessit ab obsidione.

6. Thrasybulus, dux Milesiorum[69], quum longa obsidione milites sui angerentur ab Alyatte, qui sperabat eos ad deditionem fame posse compelli, sub adventum legatorum Alyattis frumentum omne in forum compellere jussit, et conviviis sub id tempus institutis per totam urbem epulas præstitit: atque ita persuasit hosti superesse ipsis copias, quibus diuturnam sustinerent obsidionem.


XVI. Qua ratione proditoribus et transfugis occurratur.

1. Cl. Marcellus, cognito consilio Bantii Nolani, qui corrumpere ad defectionem populares studebat, et Hannibali graticabatur, quod illius beneficio curatus inter Cannenses saucius, et ex captivitate remissus ad suos