Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/220

Haec pagina emendata est
218
STRATEGEMATICON LIB. III.

dio Crateri tum tenebantur, aggressus, tela quædam, in quibus scriptum erat venisse se ad liberandam eorum rempublicam, intra muros jecit, et eodem tempore captives quosdam, conciliatos sibi, remisit, qui Craterum detractarent. Per hoc consilium seditione intestina apud obsessos conciliata, admoto exercitu, potitus est civitate.


VII. De fluminum derivatione, et vitiatione aquarum.

1. P. Servilius, Isauram oppidum, flumine, ex quo hostes aquabantur, averso, ad deditionem siti compulit.

2. C. Cæsar in Gallia Cadurcorum civitatem, amne cinctam, et fontibus abundantem, ad inopiam aquæ redegit, quum fontes cuniculis avertisset, et fluminis usum per sagittarios arcuisset[28].

3. Q. Metellus, in Hispania Citeriore, in castra hostium, humili loco posita, fluvium ex superiore parte immisit, et subita inundatione turbatos, per dispositos in hoc ipsum insidiatores, cecidit.

4. Alexander apud Babylona[29], quæ media flumine Euphrate dividebatur, fossam pariter et aggerem instituit, ut in usum ejus existimarent hostes egeri terram. Atque ita subito flumine averso, per alveum veterem, qui siccatus ingressum præbebat, urbem intravit.