Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/218

Haec pagina emendata est
216
STRATEGEMATICON LIB. III.

satis munitæ urbis ejus, ad tutelam aliarum dilaberentur. Quo facto revocatis ipse rursus omnibus suis, vacuam eam defensoribus cepit.

4. Cornelius Rufinus consul, quum aliquanto tempore Crotona oppidum frustra obsedisset, quod inexpugnabile faciebat assumpta in præsidium Lucanorum manus, simulavit se cœpto desistere; captivum deinde, magno præmio sollicitatum, misit Crotona, qui, tanquam ex custodia effugisset, persuasit discessisse Romanos. Id verum Crotonienses arbitrati, dimisere auxilia, destitutique propugnatoribus[25], inopinati et invalidi capti sunt.

5. Mago, dux Carthaginiensium, victo Cn. Pisone, et in quadam turre circumsepto, suspicatus ventura ei subsidia, perfugam misit, qui persuaderet appropinquantibus, captum jam Pisonem. Qua ratione deterritis eis, reliqua victoriæ consummavit.

6. Alcibiades in Sicilia[26], quum Syracusanos capere vellet, ex Catinensibus, apud quos tune exercitum continebat, quemdam exploratæ sollertiæ submisit ad Syracusanos. Is in publicum concilium introductus, persuasit infestissimos esse Catinenses Atheniensibus, et, si ad juvarentur a Syracusanis, futurum ut opprimerent eos et Alcibiadem. Qua re adducti Syracusani, universis viribus Catinam petituri processerunt, relicta ipsorum urbe: quam a tergo adortus Alcibiades desolatam, ut speraverat, afflixit.

7. Cleonymus Atheniensis[27] Trœzenios, qui præsi-