Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/204

Haec pagina emendata est
202
STRATEGEMATICON LIB. III.

oppidum Ligurum, non situ tantum et operibus, verum etiam propugnatorum præstantia tutum, circuire muros frequenter omnibus copiis instituit, easdemque reducere in castra. Qua consuetudine inductis ita oppidanis, ut crederent, exercitationis id gratia facere Romanum, et ob hoc nihil ab eo conatu caventihus, morem illum obambulandi in subitum direxit impetum: occupatisque mœnibus, expressit, ut se ipsos dederent oppidani.

2. C. Duilius consul subinde exercendo milites remigesque[5], consequutus est, ut securis Carthaginiensibus usque in id tempus innoxiæ consuetudinis, subito admota classe, murum occuparet.

3. Hannibal in Italia multas urbes cepit, quum Romanorum habitu quosdam suorum ex longo belli usu Latine quoque loquentes præmitteret.

4. Arcades, Messeniorum castellum obsidentes, factis quibusdam armis ad similitudinem hostilium, eo tempore, quo successura alia præsidia his exploraverant, instructi eorum, qui exspectabantur, ornatu, admissique per hunc errorem, ut socii, possessionem loci cum strage hostium adepti sunt.

5. Cimon, dux Atheniensium, in Caria insidiatus cuidam civitati, religiosum incolis templum Dianæ, lucumque, qui extra muros erat, noctu improvisus incendit: effusisque oppidanis ad opem adversus ignes ferendam, vacuam defensoribus cepit urbem[6].

6. Alcibiades, dux Atheniensium, quum civitatem