Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/20

Haec pagina emendata est

PRÆFATIO
IN TRES LIBROS PRIORES.




Quum ad instruendam rei militaris scientiam[1] unus ex numero studiosorum ejus accesserim, eique destinato[2], quantum cura nostra valuit, satisfecisse visus sim, deberi adhuc institutæ arbitror operæ, ut sellertia ducum facta, quæ a Græcis una στρατηγηματῶν appellatione comprehensa sunt, expeditis amplectar commentariis. Ita enim consilii quoque et providentiae exemplis succincti duces erunt: unde illis excogitandi gerendique similia facultas nutriatur. Præterea continget, ne de eventu trepidet inventionis suæ, qui probatis eam experimentis comparabit. Illud neque ignoro, neque infitior etiam, rerum gestarum scriptores indagine operis sui hanc quoque partem esse complexos, et ab auctoribus exemplorum quidquid insigne aliquo modo fuit, traditum; sed, ut opinor, occupatis velocitate consuli debet: longum est enim singula et sparsa per immensum corpus historiarum persequi: et hi, qui notabilia excerpserunt, ipso velut acervo rerum confuderunt legentem. Nostra sedulitas[3] impendet operam, ut, quemadmodum res poscet, ipsum, quod exigitur, quasi