Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/192

Haec pagina emendata est
190
STRATEGEMATICON LIB. II.

quo victis hostibus cognomen Germanici meruit, quum in finibus Ubiorum castella poneret, pro fructibus locorum, quæ vallo comprehendebat, pretium solvi jussit; atque ea justitiæ fama omnium fidem adstrinxit.


XII. Quæ facienda sunt pro castris, si satis fiduciæ in præsentibus copiis non habeamus.

1. T. Quinctius consul, quum Volsci castra ejus aggressuri forent, cohortem[116] tantummodo in statione detinuit, reliquum exercitum ad quiescendum dimisit, æneatoribus præcepit ut vallum insidentes equis circuirent, concinerentque. Qua facie et simulatione quum et propulsasset, et detinuisset per totam noctem hostes, ad lucis exortum fessos vigilia, repente facta eruptione, facile superavit.

2. Q. Sertorius, in Hispania, equitatu maximo comparato[117], qui usque ad ipsas munitiones nimia fiducia succedebat, nocte scrobes aperuit, et eas ante aciem direxit; quum demum turmales secundum consuetudinem redire vellent, pronuntiavit comperisse se insidias ab hostibus dispositas: idcirco ne discederent a signis, neve laxarent agmen. Quod quum sollerte ex disciplina fecisset, exceptus forte veris insidiis, quia prædixerat, interritos milites habuit.

3. Chares, dux Atheniensium[118], quum exspectaret auxilia, et vereretur, ne interea, contemptu præsentis paucitatis, hostes castra ejus oppugnarent, complures