Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/186

Haec pagina emendata est
184
STRATEGEMATICON LIB. II.

6. Hermocrates Syracusanus, superatis acie Carthaginiensibus[110], veritus ne captivi, quorum ingentem manum in potestatem redegerat, parum diligenter custodirentur, quod eventus dimicationis in epulas et securitatem compellere victores poterat, finxit proxima nocte equitatum hostilem venturum. Qua exspectatione assequutus est, ut solito attentius vigiliæ agerentur.

7. Idem, rebus prospere gestis, et ob id resolutis suis in nimiam securitatem, somnoque et mero pressis[111], in castra transfugam misit, qui præmoneret, se fuga elapsum: dispositas enim ubique a Syracusanis insidias; quarum metu recepit aciem. [Illi quum adventarent, persequuti, in fossas deciderunt, et eo modo victi sunt.]


X. Si res durius cesserit, de adversis emendandis.

1. T. Didius, in Hispania, quum acerrimo prœlio conflixisset, quod nox diremerat, magno numero utrinque cæso, complura suorum corpora intra noctem sepelienda curavit. Hispani postero die ad simile officium progressi, quia plures ex ipsorum numero, quam ex Romanis, cæsos repererant, victos se esse secundum eam dinumerationem argumentati, ad conditiones imperatoris descenderunt.

2. L. Marcius, eques Romanus, qui reliquiis exercitus duorum Scipionum præfuit, quum in propinquo