Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/148

Haec pagina emendata est
146
STRATEGEMATICON LIB. II.

parva castella muniri, velut in ea se recepturi essent, qui dissidebant. Hac persuasione sollicitati, qui in montibus se continuerant, in plana descenderunt, et, dum castella tentant, ab equitatu circumventi sunt.

19. Arybas, rex Molossorum, bello petitus ab Ardie Illyrico, majorem aliquanto exercitum habente, amolitus imbelles suorum, in vicinam regionem Ætoliæ famam sparsit, tanquam urbes ac res suas Ætolis concederet. Ipse cum iis, qui arma ferre poterant, insidias in montibus et locis confragosis distribuit. Illyrii timentes ne, quæ Molossorum erant, ab Ætolis occuparentur, velut ad prædam festinantes, neglectis ordinibus, accelerare cœperunt: quos dissipatos, nihil tale exspectantes, Arybas ex insidiis fudit fugavitque.

20. T. Labienus, C. Cæsaris legatus, adversus Gallos, ante adventum Germanorum, quos auxilio his venturos sciebat, confligere cupiens, diffidentiam simulavit, positisque in diversa ripa castris[61], profectionem edixit in posterum diem. Galli credentes eum fugere, flumen, quod medium erat, instituerunt transmittere. Labienus, circumacto exercitu, inter ipsas superandi amnis difficultates eos cecidit.

21. Hannibal, quum explorasset, negligenter castra Fulvii Romani ducis munita, ipsum præterea multa temere audere, prima luce, quum densiores nebulæ præstarent obscuritatem, paucos equites munitionum nostrarum vigilibus ostendit: quo Fulvius repente mo-