Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/126

Haec pagina emendata est
124
STRATEGEMATICON LIB. II.

19. Alexander ad Arbela[34] quum hostium multitudinem vereretur, virtuti autem suorum fideret, aciem in omnem partem spectantem ordinavit, ut circumventi undique pugnare possent.

20. Paullus adversus Persen[35], Macedonum regem, quum is phalangem suorum duplicem, mediam in partem direxisset, eamque levi armatura cinxisset, et equitem in utroque cornu collocasset, triplicem aciem cuneis instruxit, inter quos subinde velites emisit. Quo genere quum profligari nihil videret, cedere instituit, ut hac simulatione perduceret hostes in confragosa loca, quæ ex industria captaverat. Quum sic quoque suspecta calliditate recedentium, ordinata sequeretur phalanx, equites a sinistro cornu præter ora phalangis jussit transcurrere, citatis equis actos, ut objectis armis ipso impetu præfringerent hostium spicula: quo genere telorum exarinati Macedones solverunt aciem, et terga verterunt.

21. Pyrrhus pro Tarentinis apud Asculum, secundum Homericum versum[36], quo pessimi in medium recipiuntur, dextro cornu Samnitas Epirotasque, sinistro Bruttios atque Lucanos cum Sallentinis, in media acie Tarentinos collocavit, equitatum et elephantos in subsidiis esse jussit. Contra consules, aptissime divisis in cornua equitibus, legiones in prima acie et in subsidiis locaverunt, et iis immiscuerunt auxilia. Quadraginta millia utrimque fuisse constat. Pyrrhi dimidia pars exercitus amissa, apud Romanos quinque millia desiderata sunt.