Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/118

Haec pagina emendata est
116
STRATEGEMATICON LIB. II.

7. Contra Hannibal ad Cannas reductis cornibus[27], productaque media acie, nostros primo impetu protrusit. Idem conferto prœlio, paulatim invicem sinuantibus, procedentibusque ad præceptum cornibus, avide insequentem hostem in mediam aciem suam recepit, et ex utraque parte compressum cecidit, veterano et diu edocto usus exercitu. Hoc enim genus ordinationis exsequi, nisi peritus, et ad omne momentum respondens miles, vix potest.

8. Livius Salinator[28] et Claudius Nero, quum Hasdrubal bello Punico secundo decertandi necessitatem evitans, in colle confragoso post vineas aciem direxisset, ipsi diductis in latera viribus, vacua fronte ex utraque parte circumvenerunt eum, atque ita aggressi superaverunt.

9. Hannibal, quum frequentibus prœliis a Claudio Marcello superaretur, novissime sic castra metabatur, ut aut montibus, aut paludibus, aut simili locorum aliqua opportunitate adjutus, aciem eo modo collocaret, ut, vincentibus quidem Romanis, pæne indemnem recipere posset intra munimenta exercitum, cedentibus autem, instandi liberum baberet arbitrium.

10. Xanthippus Lacedæmonius in Africa adversus M. Attilium Regulum levem armaturam in prima acie[29] collocavit, in subsidio autem robur exercitus: præcepitque auxiliaribus, ut excussis telis cederent hosti; et quum se intra suorum ordines recepissent, confestim in latera discurrerent, et a cornibus rursus erumpe-