Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/108

Haec pagina emendata est
106
STRATEGEMATICON LIB. II.

editum: unde, adjuvante proclivio impetum militum, facile ipso decursu Mithridatem superavit.

3. C. Cæsar adversus Pharnacem[15], Mithridatis filium, dimicaturus, in colle instruxit aciem: quæ res expeditam ei fecit victoriam. Nam pila, ex edito in subeuntes barbaros emissa, protinus eos averterunt.

4. Lucullus, adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia Majore apud Tigranocertam dimicaturus, collis proximi planum verticem raptim cum copiarum parte adeptus, in subjectos hostes decucurrit, et equitatum eorum a latere invasit, aversumque, et eorumdem partem pedites proturbantem insequutus, clarissimam victoriam retulit.

5. Ventidius adversus Parthos non ante militem eduxit, quant illi quingentis non amplius passibus abessent; atque ita procursione subita adeo se admovit, ut sagittas, quibus ex longinquo usus est, cominus applicitus eluderet: quo consilio, quia quamdam fiduciæ etiam speciem ostentaverat, celeriter barbaros debellavit.

6. Hannibal, apud Numistronem contra Marcellum pugnaturus, cavas et præruptas vias[16] objecit a latere; ipsaque loci natura pro munimentis usus, clarissimum ducem vicit.

7. Idem apud Cannas, quum comperisset, Volturnum[17] amnem, ultra reliquorum naturam flumminum, ingentes auras mane proflare, quæ arenarum et pulveris vertices agerent, sic direxit aciem, ut tota vis a