Haec pagina emendata est
78
C a p. I.

Paulus, & apostoli omnes, cunctaque per mandum millia ipso instigante, & in malorum cordibus immittente, cruci, & cladio, aliisque passionibus innumeris addicti sunt, ut horum tentationibus probarentur, & nec ipsa devicti, in æterna gloria susciperentur. Ait enim Joannes, Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariota:[1] & Dominus in Job, Ecc in manu tua est, veruntamen animam illius serva.[2] Ecce, quod in capite sibi potestas data est, & in membris ejus optimis. Nam quæ sibi in Job potestas data est, eadem sibi in Petro, & in Paulo, aliisque per mundum electis omnibus, concessa potestas est; ut eos aut morte tentaret, aut carne deprimeret, animas tamen eorum illæsas ipse custodiret. Sic in iis victoriam obtinens equitatus Dei, eandem & in homines exercuit, eorum fraude contaminatos primo aquis submergens diluvii, postquam civitates peccato addites[3] sulphure perdens & igni; postmodum vero in filios Abrahæ, sævientem Pharaonem plagis durissimis exercens Dominus, cum necdum resipisceret, in illum, mare cum curribus & equitibus ingressu, ut ambulantes per siccu in medio maris filios Israëlis apprehenderit, immisso equitatu cœlesti, vindictam Domino exercuit, & tam Regem ipsum quam Principes, currus, & aurigas, & equites, aquis ad locum pristinum ipsorum ministerio reductis, absorbuit; sicque suum populu gloriosa victoria liberavit. Hoc itaque est quod Sponsus ait, Amica mea, aßimilavite equitatui mea, in curribus Pharaonis, id est, dum Angelicus comitatus in subvertendis curribus Pharaonis occuparetur; te illi meo comitatui similem constitui, sic agens pro te, sic pugnans pro te, sic eruens te, tanquam equitatui meo participem semper habere volens te. Iuxta quod Judæis a Domino

dictum
  1. Joan. 13.2.
  2. Job 2.6.
  3. f. addictas