Haec pagina emendata est
72
C a p. I.

sunt spiritus, mente[1] oculis anteponit. Hinc Stoicorum, Epicuræorum, Peripateticorum dogmata, hinc multa studiosorum figmenta prodierunt, qui summum bonum via sibi nondum propalata, alius sic, alius vero sic statuentes, Christum ducem non habentes, in sua quique meridie erraverunt. At vero Abrahæ in convalle Mamre sedenti,[2] in ostio tabernaculi sui, in fervore diei, ut scriptum est, apparuit Dominus; eique unitatem substantiæ, in qua vere est, & trinitatem in personis evidenter ostendens, hunc veræ fidei professorem demonstravit. De quo in Evangelio Dominus, Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: vidit & bavisus est.[3] Tunc enim diem trinitatis ejus manifeste conspexit, cum ipsum in trinitate personam tertiam, & Deum unum in ipsa trinitate intellexit. Sic enim scriptum est, quod apparuit Dominus sedenti in tabernaculo,[4] in quo unitas substantiæ demonstratur: cumque aperuisset oculos, apparuerunt tres viri;[5] ecce mysterium Trinitatis. Quibus cum postea dictum sit, Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; ecce mysterium Vnitatis. Sed afferam panxillum aqua, & lavate pedes vostros: ponamque buccellam panis, & confortate cor vestrum; postea transibitis: idcirco enim detus es;[6] ecce mysterium Trinitatis. Et post hæc; omni sub mysterio Trinitatis comprehenduntur, usque ad illud, Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite.[7] Hæc nobilis illa meridies est, in qua cubat Dominus, in qua requiescit: sicut & illa Moysi,[8] qua in agni sanguine populum Dei de Ægypto educendum intelligit: sicut & hæc novissime, qua se Dominus præfigurans apostolis, faciem suam in modum Solis, & vestimenta in candore nivis ostendit; etiam vox de cœlo sonuit,

  1. f. mentis
  2. Gen. 18.1.
  3. Joan. 8.56.
  4. Gen. 18.1.
  5. Ver. 2.
  6. Ver. 3, &c.
  7. Ver. 10.
  8. Exod. 12.
Hic