Haec pagina emendata est
71
C a p. I.

bus, quem in capillo suo tulit Angelus Domini, & in impetu spiritus sui posuit eum in Babylone, ut eos deferret Danieli. Hos enim panes virtutum in cordis sui alveo contriverat ille Daniel; & ibidem, quae, & qualia, & quanta posset virtus experiebatur. Panis hic ille est, qui Eliæ fugieni a facie Jesabel, ad caput est positus, in quo sibi dictum est, Surge, comede; grandis enim restat via. Surrexit ergo, & comedit, ambulavitque in fortitudine cibi illius quadriginta diebus, & quadraginta noctibus, usque ad montem Dei, Horeb.[1] Hic itaque panis ille est, quem flagitamus quotidie, dicentes, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie;[2] quia absque hoc pane virtutis & gratiæ, ad panem sacramenti quemlibet accedere injustum est, aut pervenire. Hic vero tertius ille sacramenti panis, quem de se, moo mirabili Dominus efficit, quem Ecclesiæ suæ in vitam communicandum concedit, cui cum quis credendo pariter & edendo no communicaverit, haud dubium, quod vitam æternam habiturus minime sit. Hæc itaque de pastu Sponsi dicta sussiciant; quem si sic intelligimus, ut vel pastum præbeat, vel pastum ipse suscipiat, nihil refert; cum iis panes hos prædicando distribuit, vel panes eosdem credendo & amando suscipiunt; ipse unus & idem sit, qui pascatur & pascit, & in iis, velut in membris suis fidelibus, delectetur & quiescat. Vnde enim subditur, Ubi pascas, & ubi cubes, eo quod in his cubile suæ quietis habeat, quos aut iis pascit panibus, aut qui eisdem panibus, doctore fideli verbum ministrante, reficiuntur. Hoc enim adjungitur, In meridie. Meridies etenim, dies medius dicitur, quo sol lucet ferventius, & dies solito serenior illucescit. Suus itaque unicuiq; meridies est, cum oblitus temporalium, spiritualia jam mente percurrit; & corporalium immemor, ea quæ

  1. Reg. 3. 19.7, 8.
  2. Luc. 11.3.
sunt