Haec pagina emendata est

deretur exhibitio; scriptum quippe est, Fortis est ut mors dilectio.[1] Nam ut mortale nihil est, quod nexum que at mortis elidere; sic possibile nihil est, quod non possit instantia dilectionis obtinere. Hæc exinanivit Dominum, humanis illum nexibus alligavit; hæc, post crucem & sepulchrum, ad sedes illum perduxit infimas, ut eos hinc eriperet, qui venturum hunc crediderant, & diligenter expectabant: hæc, quos iræ filios, dictante justitia, perfecerat, in libertatem gratiæ, misericordia judicium temperante, reformat. Meum mutat ista consilium, ut operi apponam prologum, quod sine prologo explanandum suscepi. Author enim operis extiti Salomon, qui scriptores est imitatus antiquos, qui non prologum præmittendo lectores suos attentos faciunt; sed ipsis rem, de qua acturi sunt, demonstrando, eorum excitant attentionem, & eorum studia, ad agnitionem eorum quæ sunt dicta, convertunt. Unde illud Moysis, In principio creavit Deus Cœlum & terram: terra autem erat informis, &c.[2] Et illud Exodi, Hæc sunt nomina filiorum Israel, qui intgressi sunt in Ægyptum cum Iacob.[3] Sic totum percurrens Pentateuchum, Iudicum & Regum, librosque alios sine prologo scriptos invenies; quibus si prologi adjecti sunt, illos longo post tempore, post adventum Salvatoris, adjectos esse cognoveris. Hos imitans Salomon, ab ipsa statim re de qua est acturus incipit, sciens rem ipsam de qua agitur, utilitatem manifestam habere in se, qua alliciat, vel rationem evidentem, qua concupita despiciat, vel inspectiones Theologicas, quibus hæc a mente rejiciat, & soli illi qui horum conditor & creator est, adhæreat. Tres itaque libros effectit, quos non prologis exornat aut dilatat, Parabolarum unum, Ecclesiasten alterum, Sirasirim hunc tertium. Allicit in Parabolis ad hæc poßidenda, per quæ præ-

sens
  1. Cap. 8.6.
  2. Gen. 1.1.
  3. Exod. 1.1.