Haec pagina emendata est
70
C a p. I.

piat. Pentateuchum vero, id est, quinque libros Mosis, & Heptateuchum, quæ sunt quatuor Evangelia, apostolorum epistolæ, & Actus eorum, quos scribit Lucas, Paulus etiam apostolus[1] Hæc suis exhibet Dominus, ut sint hæc quasi femina, & multa ex his fruges oriatur, quibus tota cohærens Deo multitudo pascatur, & plene reficiatur. Virtutum vero panis est, cum ex audito verbo virtutuem mente concipimus, & in ea firma & stabiles permanemus; cum vitiorum dedecus propulsantes, hæc mortificamus opere, declinamus sermone, cogitatu formidamus attingere. Sic sit virtuti locus in mente; ut quod ambitio late complectitur, id pro Christo contemnatur; quod quod incontinentia suggerit, in castitate perimat;[2] quod extollitur per superbiam, id humilitate frangatur; & omne late vitium potenti charitatis imperio procul pellatur. Hujus meminit Psalmista dicens, Fuerunt mihi lacryma mea panes die ac nocte.[3] Nam cum amorem Dei diceret præferendum seculo, respondebatur ei, ut hoc manifesto panderetur miraculo; dicebant enim, Ubi est Deus tuus?[4] Qua audita cordis duritia, ad lacrymas propheta convertitur, pro iis orans ut emolliantur, ut tandem convertantur; has quidem lacrymas pro panibus habens, & sibi refectionem existimans. Meminit ejusdem dicens, Percussus sum ut fœnum; & aruit cor meum; quia oblitus sum comedere panem meum.[5] Nam nisi panis hic virtutum assidue comedatur, ut eo quis roboretur, falce peccati percutitur, & ejus viror decidit, & illico flos ejus emarcescit. Idem namque propheta replicat dicens, Tota die exprobabant mihi inimici mei; & quare? Quia cinerem tanquam panem manducabam,[6] id est, peccato, quasi virtute oblectabar. Hi panes sunt, quos in alveolo intriverat Habacuc,[7] ut eos deferet messori-

  1. Joannis etiam Apocalypsis.
  2. f. id castitate perimatur;
  3. Psal. 41.4.
  4. Ibid.
  5. Psal. 101.5.
  6. Ver. 9.10.
  7. Dan. 14.32.
bus,