Haec pagina emendata est
68
C a p. I.

adventum. Hujus pars quædam, jam cum Domino glorificata gaudet in cœlis; quædam adhuc exilium sustinens, a Domino peregrinatur in terra: juxta partem hanc, vidua est quasi a viro suo, Domino, scilicet, Iesu separata, qui in regionem longinquam abiit, quando cum assumpti corporis veritate cœlos penetravit, & in die plenæ lunæ, id est, glorificationis futuræ, reversurus. Hanc viduam Dominus benedicens benedicit, modo, scilicet, duplici[1] benedictione; dans ei gratiam in via ne deficiat; dans tandem gloriam in patria, ut a laboribus requiescat. Pauperes vero ipsius panibus reficit, qui pauperes spiritu sunt; qui licet, in peregrinationis suæ solatium, temporalia quædam possideant, ad hæc tamen animum non inclinant, sed ad datorem omnium amorem sursum erigunt, & affectum. Hos panibus jam dictis reficit, pane scilicet, scripturarum, pane virtutum, pane sacramentorum, pane, scilicet, candidissimo, qui est panis angelorum; de quo dictum est, Panem angelorum mandatavit homo.[2] Hi panes sunt, quorum sermo mominit Evangelicus, dicens, Quis vestrum habebit amicum, & ibit ad illum media nocte, dicens, Amice, commoda mihi tres panes; quoniam amicus meus venit ad me, & non habeo quod ponam ante illum.[3] Bene amicum suscipit, qui ipsum hoc pane triplici reficere & honorare intendit. Panis itaque scripturarum in iis panibus primus est, eo quod in spirituali profectu primum est, nosse in quem credas, & quem diligas; secundum, iili conformari quem amas; tertium, in hoc ipso cofirmari, ne respicias, ne recedas. Per scripturas itaque cognoscimus, per virtutem conformamur, confirmamur vero per sacramentum. Pane scripturarum illuminamur ad fidem, ut postmodum confirmemur ad virtutem;

  1. f. &
  2. Psal. 77.25.
  3. Luc. 11.4, 5.
unde