Haec pagina emendata est
66
C a p. I.

centior efficiatur, & de spe illa nemo sibi dubius habeatur, emittit orationem dicens, Indica mihi ubi paseas, ubi cubes; præmisso tamen hoc, Quem diligit anima mea. Solet enim mos esse supplicantibus, ut cum dari sibi vel fieri quicquam supplicaverint, prætendant aliquid, sive porrigant, unde faciem ejus cui supplicatur, sibi pacatam fore intelligant: unde, quia in donis cœlestibus nihil charitate eminentius, nil quod dari possit dilectione charius invenitur, suam quæ postulat pr{[ae}}tendit dilectionem, dicens, Indica mihi, quem diligit anima mea; ut quod postulat; postulanti simul, & diligenti non negetur. Quid enim Deo charius? quid animæ nostræ dilectione acceptabilius invenitur? Percurras omnia quæ in mundo sunt, nil huic comparabile, nil, Deo tam acceptabile quod offeratur, tibi occurret. Mundum enim, & omnia quæ mundi sunt, creavit Deus; sed qua de causa? ut esset quidem habitatio hominis: hominem vero hic qua de causa constituit? ut ni mareret, & ei ex dilectione animæ obediret. Finis igitur & causa creationis rerum hic est, ut Deum tota anima diligamus, illi in omnibus placeamus, ei indivisibiliter adhæreamus: juxta quod dictum est, Qui conjungitur Domino, unus Spiritus est.[1] Hæc igitur Sponsa conjuncta Deo, habens omnes, quæ sunt & quæ futuræ sunt, animas conjunctas Deo, illa, quam dictat nobis Paulus Apostolus, unitate, quid rogare Sponsum potest, quod deneget? super quo potest interpellare, quod non exaudiat? Ait ergo, Tu quem diligit anima mea, indica mihi ubi pascas. Quod breve verbum, quam late possit extendi intelligimus, si Dominum omnium quæ longe lateque pascuntur, pastorem recte cognoscimus. Ipse enim ait, Ego sum Pastor bonus;[2] Pastor, inquam, bonus, per quem nec ales esurit, per quem nec

  1. Cor. 1. 6.17.
  2. Joan. 10.11.
omnia