Haec pagina emendata est
65
C a p. I.

posuerunt, quas orbe toto longe lateque constituerunt. Hos nimirum vineas dicit Ecclesia sanctas, quas in suo sanguine, qui fidem Christi susceperant, plantaverunt, & in ejus gloriam consecraverunt. His præposita Sponsa hæc, dicit, se custodem, positam fuisse in vineis: quibus, etsi custodiam quantam potuerit adhibuerit, se eas tamen non custodiisse confitetur. Quod ad opinionem hominum dictum intelligimus: nam qui gladio consummati sunt, qui igne consumpti sunt, qui quæ potuit excogitare mundus, suppliciis absumpti sunt, quis hoc digne custoditos intelliget? Secundum opinionem hanc, dicit hæc Sponsa,


Vineam meam non custodivi.

Hoc est, a suscipiendis pro Christo tormentis, non prohibui: quos tamen in vitam æternam, ubi non sunt pericula, sed solum æterna gaudia, jam præmisi. Huic consequenter annexum est;


6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

HÆc enim Sponsa Sponso suo confessa est, quod licet posita custos in vincis, eas vel eam propter unam fidei charitatisque dilectionem, non custodivit, id est, a fervore subeundæ passionis non compescuit; sed eas exhortando & animando, ad promissa sibi cœlorum gaudia certissima spe transmisit. Hinc quo

certior
K