Haec pagina emendata est
63
C a p. I.

late martyres sustinuerim, quomodo in iis decolorata sum, ne attendatis; sed propter quid ista perpessa sum; quem fructum per istam consequar; quam beata donari me gloria certissima spe teneam. Hinc attendite, hinc considerate, quod hanc decoloratione ipse Sol justitiæ fecit in me. Hæc pro eo passa sum, qui Sol est justitiæ, qui reformabit corpus nostrum configuratum corpori claritatis suæ, ut cum eo perenni vivam gloria, & beatitudine perfruar sempiterna. Sequitur;


Filii matris meæ pugnaverunt adversum me, posuerunt me custodem in vineis.

Nigram se fuisse dicit Ecclesia; unde vero nigredo hæc primo contigerit, consequentur ostendit, dicens, Filii matris meæ pugnaverunt adversum me. Hos matris suæ filios dicit, ex Abraham, & Isaac, & Iacob stirpe progenitos; qui cum omnes filii hominum toto orbe terrarum, in lævam partem declinarent ut adorarent idola, & iis sacrificarent, id facere renuverunt, sed potius in fide unius Dei, qui cuncta creaverat, per quem cuncta consistunt, stabiles, immobiliter permanserunt. Hos in hoc, matris suæ, id est, divinæ gratiæ, filios fuisse protestatur; quos, mundo perperam declinante, ab eius revocavit erroribius, & hac in fide stabiles sibi, tanquam filios, conservavit: quibus cum tempus gratiæ per prophetas multipliciter revelatum fuisset, & postmodum inter eos, nato de cœlis Domino, evidenter signis & virtutibus apparuißet, hunc tamen suscipere, huic credere, ejus prædicationi, innumeris licet virtutibus declaratæ, fidem adhibere renue-

runt: