Haec pagina emendata est
61
C a p. I.

inclementiam susciperent, & nullam vel æstus vel frigoris enormitatem devitarent. In iis Cancrum æstuantem sustinebat, in iis rigentem frigore Capricornum non metuebat, in iis occursantium sibi quorumlibet impetus sustinebat, & militantium arma confringens, eis & virtute corporis, & tabernaculorum soliditate resistebat. Ait igitur Ecclesia, vel anima quæque perfecta, se nigram esse sicut tabernacula Cedar, quia, sicut hæc nullis poterant occursionibus repugnari; sic & hæ, ab amore Dei, & cu tu justitiæ illius, nullis poterant minis, nullis poterant adversantium terroribus, aut flagellis averti: juxta illud beati Pauli, Scio quod nulla omnino creatura separabit me a charitate Dei, qua est in Christo Iesu.[1] Sequitur quod jam dictum est, sicut pelles Salomonis. Quæ quidem pellis, non ovium, non caprarum, non aliquorum omnino animalium intelligedaest; sed ipsa pellis Salomonis; de qua & alibi dictum est; sed ipsa pellis Salomonis; de qua & alibi dictum est, Pelle & carnibus vestisti me, ossibus & nervis compegisti me.[2] Hæc itaque pellis est faciem ejus contegns, & cervicem, collum ejus muniens, pectus & brachia, vitalia quoq; operiens, & reliqua corporis, quantum est, intra se claudens atque concludens. Salomonem vero, quis nesciat Regem extitisse ditissimum, cui dedit Dominus cor sapiens & intelligens, in tantum, ut nullus ante eum sibi similis extiterit, quique regna omnia a flumine terræ Philistim, usque terminum Ægypti obtinuerit, offerentia sibi munera, & sibi cunctis diebus vitæ suæ servientia. Huic quid deesse potuit, quod sibi in victu & vestitus ornatu non obedierit? Summus enim decor, & summa formositas huic affuit; quem, nullo carere quo vita hominum adornari queat, quisquis bene sanus inteeligit. Huic ergo pelli, Ecclesia

  1. Rom. 8.39.
  2. Job 10.11.
sancta;
I 3